Оберіть переклад
Оберіть лист
Лист №10 до Михайла Івановича Ковалинського
Αἴνησις⁶⁰ πενίας⁶¹
О res pauperies utilis et sacra!
О germana viris mater amabilis!
О portus miseris optime naufragis!
Portus tute quieteque!
Felix, qui penetrat mentis acumine,
Quae praestare soles commoda, quae bona
Huic, quicunque homo te simpliciter colit.
Nec pro tempore te colit.
Felix, qui potuit pangere foedera
Tecum, quique tuam venerit in fidem,
Quem dignata fuit mensae epulis suaeᵃ
Misit subque humilem casamᵇ.
Longe morbus abest sedibus a tuis,
Et fumos ut apis⁶², sic fugit abs eis:
Hydrops et podagrae, calculus et⁶³ bilis,
Febres ac epilepsiae.
Non est ingluvies atque bibacitas,
Morborum unde scatet plebs sine nomine.
Non hic luxus adest, mors Themidosᵉ piae
Curarumque miser pater.
Longe⁶⁴ cana tuis cura⁶⁵ penatibus⁶⁶,
Longe sunt strepitus atque negotia,
Longe vana manet gloria et ambitus
Insanaeque cupidines.
Non ictus metuis fulminis ignei,
Non fluctus rabidos aequoris asperi,
Dum valles humiles ac placidas colis,
Et dum lintre vadum secas.
Omnis pestis abest, spes, timor, et dolus.
Hanc ode¸re domum tartareae Deae.
Quas quaecunque domus continet, illico
Мох fit Tartarus⁶⁷ is locus.
At secura quies, at bona sanitas
Mentis compositae dulciaque otia
Ac assueta piis membra laboribus.
Dum parvo bene vivitur.
Αὐτάρκειαᵈ ⁶⁸ solers, suavis ἀπραξίαᵍ.
Libertas residet ludicra salibus
Deridens populi stultitiae viam. Has
Paupertas comites habet.
Mendicos quidem hic haud fero laudibus,
Quos auri misere sacra fames⁶⁹ necat;
Nudi sunt habitu pectore divites,
Carpunt quicquid ubique sit.
Aurum corde vorant⁷⁰, arca licet vacat,
Dites suspiciunt dum stupidis oculis.
Aurum dum cupies, jam licet Irus⁷¹ es,
Haud tu pauper eris mihi⁷².
Pauper erat Christus, qui nihil ambiit,
Paulus pauper erat, qui voluit nihil.
Paupertatem animus, non scrinium facit,
Dum celsus subvolat in polum.
Джерела

Текст:
Григорій Сковорода: Повна академічна збірка творів - Леонід Ушкалов - 2011 р.
⚠️ Ми намагалися зберегти оригінальне форматування тексту, проте адаптація тексту для електронного читання має побічні ефекти. Попереджуємо про можливі відмінності між форматуванням на сайті та форматуванням в оригіналі.