Оберіть переклад

Оберіть лист

Лист №12 до Михайла Івановича Ковалинського

Desideratissime mi Michaёl!Perdideram tuos versiculos cum strophio imprudenter e crumena extractos, sed mox accensa candela humi inveni. Illi licet rudiusculi sunt, sed quod tui sunt, vehementer placent: in quibus, velut in limpidissimo fonticulo, amicissimum animum tuum in virtutem, in literas illas bonas et denique in mе tuum amicum clarissime conspicio. Siquid auri invenero eruendo bonos autores, ut tibi communicem rogas? Quid mihi gratius mellitiusque hoc tuo pulcherrimo postulato? Pulchre autem sapientiam aurum nominasti, quae in S[anctis] etiam Literis nunc uxor, nunc margaretum, nunc dicitur aurum. Sane quidem nunc domi solus cum sim convivantibus aliis collegis, libet fusius tecum garrire. Sed quoniam constitui, quaecunque pulcherrima elegantioraque in nostro Plutarcho, praesertim de discernendo adulatore ἀπὸ γνησίου φίλου, occurrerint, ad te velut flosculos decerptos variis temporibus mitterе, nе exsors expersque sis harum elegantiarum, quibus ego vehementissime delector, teque ejusdem palati, quod est amicitiae proprium, esse existimo, ideo accipies et in praesentiarum unum alterumve thymum, unde possis apiculae in morem, mellis aliquid legere et in animum injicere hunc saluberrimum succum, ut hoc saepe faciens, possis cum tempore excrescere in perfectum virum, in mensuram, ut ait Paulus, plenitudinis Christi⁷⁹; ne solum terrenum nostrum Adam, puta corpus, nutriamus, sed etiam, imo plus eo invisibilem. Sed unde mihi haec garrulitas? Jam dudum loqui non ego sed Plutarchus debebat apud te. Tu arrige aures! At, inquis, non sum asinus⁸⁰. At non soli asini habent altas auriculas, sed et cervi⁸¹. Ο nugonem! Mi Michaёl! crede mihi, ridebam hic solus affatim. Sed pax! “Non enim, puto, necesse erat Melanthium Alexandri Pheraei parasitum adsentationis convincere, qui interrogantibus, quomodo confossus esset Alexander⁸², per latus, inquit, (suum) in ventrem meum. Neque eos, qui circa opulentam mensam in orbem versantur, quos neque ignis arcere, neque aes ferrumve potest a petenda coena”. Et paulo post: “Quem igitur oportet cavere? Eum, qui neque videtur neque profitetur se adulari. Quem non deprehendes circa culinam oberrare, aut umbram metiri, ut coenae tempus exploret…⁸³ sed plerumque⁸⁴ sobrius est, curiose agit et actionum vult esse socius arcanorumque particeps…⁸⁵ Sicut enim Plato ait extremae esse injustitiae, justum videri neque esse, ita et haec periculosa est existimanda assentatio, quae fallit, non quae aperta est, et quae serio, non quae joco agit”⁸⁶. Desine jam, mi Plutarche! Heus! mi Michaёl! animadvertisne Plutarchum discernere inter adulatorem et adulatorem? Nimirum alter est apertus, alter tectus. Ille apud mensas divitum scurram agit, nugatur, jocatur, assentatur, ridetur; hic larva gravis viri et sapientis tectus, pro fido admonitore, prudentique consultore, et digno quantovis honore se venditat. Ille ut cibum emendicet et ventrem pascat alienis epulis; hic agit, ut, anguis in morem, in gremium insinuatus, arcanaque expiscatus laedat simplicem et incautum, aut etiam perdat. О vere infernalem serpentem! Ні illi sunt ἄγγελοι Satanae, humanis figuris tecti. Ipse ego sex septemve talium venenatarum pestium ictus sum expertus. Quis malus genius illos ad simplicia ingenia ducit? Quid illis cum hominibus sinceris, nec ullum fucum scientibus aut admittentibus? Quaeso, quid cancro cum serpente? Ε diametro, ut dicitur, pugnant cum ejusmodi ingeniis et tamen adoriuntur, lucri nimirum gratia, in morem luporum. Ex his spiritibus sunt mendaces amici, falsi apostoli, haeretici doctores, tyranni, id est reges mali, qui in sinum rei publicae, in gremium ecclesiae illapsi, per technas, in ipsos denique coelos penetrantes, coelum cum terra miscent, saepe totum orbem tumultibus concutiunt. Sed quis satis depingat hos Daemones? Ego colloquii gratia tam sum prolixus. Sed non me paenitet verborum et de re pernecessaria, et apud te talem amicum prolatorum. Vale, mihi carissimum caput! ac serpentinam prudentiam para, conjuncturus cum columbina simplicitate⁸⁷.Tuus Gregorius Sabbin⁸⁸.diei dominicae media nocte fere.

Примітки

⁷⁹Див.: Послання св. ап. Павла до ефесян 4: 13. Фраза, яку має на думці Сковорода, у Вульгаті звучить так: “in mensuram aetatis plenitudines Christi”. У перекладі Івана Огієнка: “у міру зросту Христової повноти”.⁸⁰Очевидно, Сковорода має на думці латинську приказку: “Ex auribus cognoscitur asinus” (“Віслюка пізнають по вухах”) [Вечные истины на вечной латыни. De verbo in verbum: Латинские изречения / Сост. С. Б. Барсов. – Москва, 2006. – C. 116].⁸¹Див. прим. 50 до циклу «Сад божественных пѣсней».⁸²У Плутарха далі: respondit.⁸³У Плутарха далі: “aut ebrium quovis modo sese prosternere”.⁸⁴У Плутарха: plerunque.⁸⁵У Плутарха далі: “et in summa tragicus est, non satyricus aut comicus histrio, amici personam gerens”.⁸⁶Plutarchus. Quomodo possit adulator ab amico internosci, 50d-e [Plutarchi Chaeronensis Moralia. Omnes de Graeca in Latinam linguam transscripti summo labore, cura, ac fide. Guiliel. Xylandro Augustano interprete. – Francofurti, MDCXIX. – Р. 126; також: Plutarchi Chaeronensis Scripta Moralia. Graece et latine. – Paris, 1841. – Т. І. – Р. 60–61].⁸⁷Парафраза Євангелії від св. Матвія 10: 16. Пор.: “prudentes sicut serpentes et simplices sicus columbae”. У перекладі Івана Огієнка: “Будьте ж мудрі, як змії, і невинні, як голубки”.⁸⁸Далі йде розчерк Сковороди.

Джерела

⚠️ Ми намагалися зберегти оригінальне форматування тексту, проте адаптація тексту для електронного читання має побічні ефекти. Попереджуємо про можливі відмінності між форматуванням на сайті та форматуванням в оригіналі.