Оберіть переклад
Оберіть лист
Лист №2 до Михайла Івановича Ковалинського
Desideratiss[ime] amice Michaёl.
Discedis jam a nobis. Abi igitur quo te tua pietas et utilitas vocat: abi auspice Christo, eodem duce redibis. Faxit Jesus, ut carissimos parentes tuos utraque parte valentes feliciterque agentes domi invenias, nihil turbae, omnia in tranquillo! Custodiat gressus tuos cum optimo tuo fraterculo sublimis Custos Ille Israelis, ne quid inter eundum mali accidat in via. Domi autem sic recreaberis, ut tamen nimium otium fugias. Nam
ἐπὶ πᾶσι μέτρον ἄριστον.
In omnibus modus optimus.
Ех nimio nascitur satietas, ex satietate taedium, e taedio aegritudo animi, et quisquis ista parte laborat, sanus dicendus non est. Nullum autem tempus ineptum est ad bonarum literarum studium, et qui modice, sed perpetuo discit praesenti et venturae vitae pro futura, huic discendi non est labor, sed voluptas. Qui cogitat de doctrina, amat doctrinam, et qui amat, nunquam non discit, etiamsi in specie videatur otiosus. Qui vere amat rem aliquam, is praesentia rei amandae modice videtur delectari; at cum absens factus est, tum demum acerrimum morsum amoris sentit. Quorsum haec? Quia nisi toto pectore amaveris bonas literas, frustra fit omnis labor: alioquin amor in medio etiam otio inquirit meditaturque, et cum maxime abstrahitur, tum propensissime ad discendum fertur. Satis scio te amare studia, neque dico, ut tibi calcar addatur sponte plus quam satis currenti in studio literario, praesertim hoc feriarum tempore, sed ut cognoscas, quid sentiam, et sic sum homo, ut nulla mihi satietas sit garriendi cum amicis. Existima autem hominibus pietatis amantibus jucundissimos esse adolescentulos et pueros candidos felicique ingenio natos, quales Isocrates παῖδας θεῶν, id est liberos Deorum apellare solebat. Unde grates habeo optimo avunculo tuo πρωτοιερεῖ R[everendi]ss[im]o Patri Petro, qui mihi occasio exstiterit sanciendae tecum amicitiae, quam mihi gratulor. Ne quid igitur nos in absentia desideres, visum est aliquot pias graeculas sententias seu μνημόσυνον id est monumentum aliquod, adscribere. Quoties libebit mecum loqui, inspicies haec dicta, et sic mecum videberis confabulari, cogitans, qualibus de rebus amicus tuus sermones caedere gaudet. Prima itaque sententia haec esto:
1. Κάλλιστον ἐφόδιονа ἔν τῷ γήρατιб ἡ σοφία id est: optimum viaticum in senectute σοφία sive παιδεία id est doctrina, nam senem hominem omnia deserunt praeter doctrina.
2. Σεμνὸς ἔρως ἀρετῇςв. Magnificus amor virtutis. Non possunt enim non veneratione prosequi eum, quem conspiciunt virtutis esse domicilium. Ubi enim virtutis amor, ibi majestas sit oportet.
3. Φίλους ἔχων, νομίζε θησαυροὺς ἔχειν. – Amicos habens, puta thesauros habere (te). Nihil, inquit Seneca, aeque oblectaverit, quam fidelis amicitia.
4. Χαλεπὰ τὰ καλά – difficilia pulchra.
5. Ὀλίγη πρὸς κακότητα ὁδόςг. – Brevis ad nequitiam via. Sed accipe unam ex sacris literis: Paulus ad suum Timotheum epist. 1 cap. ultimo:
Ἔστι δὲ πορισμὸςд μέγας ἡ εὐσέβεια μετὰ αὐταρκείας.
Est autem quaestus magnus pietas cum continentia.
Pietatis est venerari Deum et amare proximum; αὐταρκεία dicitur latine aequitas animi, quae sortem suam boni consulit. Haec tibi erunt monumentum nostri; tu boni consule. Vale, mi desideratissime, mi Michaël, cum optimo tuo fraterculo Gregorisco, provehat vos Christus in dies ad meliora virtutis incrementa!
Novus amicus tuus Greg[orius] Sk[oworoda].
Iulii 9, 1762.
Джерела

Текст:
Григорій Сковорода: Повна академічна збірка творів - Леонід Ушкалов - 2011 р.
⚠️ Ми намагалися зберегти оригінальне форматування тексту, проте адаптація тексту для електронного читання має побічні ефекти. Попереджуємо про можливі відмінності між форматуванням на сайті та форматуванням в оригіналі.