Оберіть переклад
Оберіть лист
Лист №9 до Михайла Івановича Ковалинського
Salve φιλέλλην,
Мichаёl φιλόμουσε.
Quaesisti me heri, cum e templo egrederemur, cur tibi arrisissem ac tanquam risu salutassem, quamquam quidem leniter subrisi, quod graeci vocant μειδάω, et magis sum visus tibi ridere, quam ipsa re risi; quaesisti, inquam, nec causam dixi, nec nunc dicam, hoc tantum dico, ridere libet, certe tum libuit, imo et nunc libet, ridens et scripsi, et te credo ridentem haec legere, et ubi mе videbis, risum ut teneas, vereor. Sed tu, ὦ σοφέ, causam quaeris? Sed dic mihi, cur tibi hic aut ille color, hic pisciculus magis quam ille, hac forma consuta vestis arridet tibi, id est ad te ridet, illa non item, aut certe minus? At ego tibi risus hesterni causam reddam. Risus quidem (tu risum tene, dum de risu nugor) est germanus foetus gaudii ita, ut saepe pro gaudio ponatur, quale est illud Sarrae, ni fallor: “Смѣх мнѣ сотвори Господь”. Ἰσαὰκ enim hebraea vox dicitur significare τὸ ridebit, quod et pro risu ponitur. Cum igitur quaeris, cur rideam, videris quaerere, cur gaudeam. Ergo causa gaudii est tibi rursum reddenda? Ο impudentem postulationem! Sed age! accingamur ad hoc quoque Musis fortunantibus; quodsi non vacat audire, differamus in crastinum. Sed instare videris causamque, velut improbus debitum debitor flagitare. Cur igitur heri gavisus sum, rogas? Audi! Quia tua gaudentia τὰ ὄμματα adspexi gaudentem igitur gaudens salutavi gaudio. Quodsi tibi haec causa gaudii mei ex Norvegia esse videtur, confugiam ad aliud ἄσυλον, imo tuo te gladio jugulabo, et quaero: quare nudius tertius tu me prior ἐν τῷ ναῷ risu salutasti? Cur arrisisti mihi? Dic, σοφέ, non te dimittam, meministin? Hactenus, ο carissime, sumus jocati jocis non admodum abludentibus a Musis illis castissimis. Sive enim lugemus sive ridemus sive seria agimus sive joca, domino nostro omnia facimus, cui et morimur et vivimus etc. Eundem precor, ut te servet in castitate sobrietateque. Quod donum cum in te credam esse, te semper videns in congressibus amicissimis, semper gaudebo, saepe ridebo. Quis enim stipes non cum gaudio adspicit μακάριον ἄνθρωπον καὶ τοῦτον τὸν φίλον; ἔῤῥωσο!
Σὸς Γρ[ηγόριος] ὁ Σ[αββίν].
Simul atque de risu finivi, ecce tibi noster τρισπόθητος Γρηγώρισκος, quem lubentissime ἠγκάλισα.
Джерела

Текст:
Григорій Сковорода: Повна академічна збірка творів - Леонід Ушкалов - 2011 р.
⚠️ Ми намагалися зберегти оригінальне форматування тексту, проте адаптація тексту для електронного читання має побічні ефекти. Попереджуємо про можливі відмінності між форматуванням на сайті та форматуванням в оригіналі.