Оберіть переклад
Оберіть лист
Лист №11 до Михайла Івановича Ковалинського
Si sit vita beata intus, cur, inquis, ad illam
Grex hominum rarus tamque pusillus adit?
Phy! quia difficile est, animum moderarier illis,
Nec fraenare ὁρμὰς condidicere suas.
Per loca devia, per salebrosa, graves per hiatus
Fertur eques stolidus, si male flectit equum.
Per mare, per terras volitat, ferrum per et ignem,
Si stolidos animos non ratione regit.
Quidnam igitur restat? Libros versare beatos,
Qui purgant animos, flectere corda docent.
Condere nec satis est intus, sed et exprime factis.
Es tyro nunc: usu et tempore miles eris.
Ex his militibus mirus rex ille creatur,
Qualis erat Christus discipulique sui.
Carissime Michaёl!
Benene tempus collocavi, si his talibus tecum sermonibus hodie insumpsi? Орinоr, nоn male.
Tuus Gregor[ius] Sab[bin].
Disce, quid est illud, quod vita beata vocatur;
Omnibus omissis hoc age corde tuo.
Hoc age corde tuo toto, dicente deo sic:
Ο fili, fili! cor mihi cede tuum.
Cor mihi cede tuum totum; si pectoris unam
Partem das mundo, cor mihi nolo tuum.
Felix, qui potuit vitam reperire beatam;
Sed magis is felix, qui valet ha¸cce frui.
Non satis est potum atque cibum reperire salubrem,
Si morbo gustu¸s vis vitiata tibi est.
Nec satis est solis lucem radiare diurni,
Lumina si capitis sunt vitiata tui.
Strenua nos exercet inertia: navibus atque
Quadrigis petimus vivere posse bene.
Quod petis, hoc tecum est, imo latet intus, amice;
Si tua contentus sorte, quietus eris.
Non is, qui meliora cupit, verum ille beatus,
Qui sibi quidquid adest, id satis esse putat.
Si tibi […]
Джерела

Текст:
Григорій Сковорода: Повна академічна збірка творів - Леонід Ушкалов - 2011 р.
⚠️ Ми намагалися зберегти оригінальне форматування тексту, проте адаптація тексту для електронного читання має побічні ефекти. Попереджуємо про можливі відмінності між форматуванням на сайті та форматуванням в оригіналі.