Оберіть переклад
Оберіть лист
Лист №15 до Михайла Івановича Ковалинського
Ἐράσμιε φίλε Μιχαήλ.
Temperare mihi non potui, quin saltem parvolam portiunculam tibi communicarem eorum, quibus me statim post tuum abitum noster Plutarchus non torsit, ut solent spinae sophisticae, sed unice delectavit. Deum immortalem! quam commendat amicitiam! Quam graphice depingit corniculam alienis plumis ornatam, id est, vaferrimum adulatorem, amici larva¸ tectum, quem Graeci dicunt κόλακα, ὁ κόλαξ. Sed jam accipe ipsa verba Amici nostri Plutarchi:
Sicut nummum, ita amicum oportet habere probatum, antequam usus postulet, neque damno demum accepto¸ sentire, sed debemus habere peritiam cognoscendi adulatoris, ne laedamur. Alioquin idem nobis usu veniet, quod iis, qui gustato demum veneno sentiunt id esse letale…
Nam neque hos probamus, neque eos, qui se ipso facto putant deprehensisse adulatores eos, qui blande ac gratiose conversantur. Non enim insuavis debet esse amicus neque inconditus, neque gravitas austeritasque amicitiae constat morum acerbitate, sed ipsa illa ejus pulchritudo atque gravitas suavis est desiderabilisque… Neque soli ei, qui est in calamitate.
Faciem intueri dulce hominis est benevoli…
Sed vitam comitatur amicitia non minus voluptatem ac gratiam rebus laetis adjiciens, quam adversis dolores adimens. Atque Deus amicitiam vitae admiscens, omnia laeta, dulcia ac grata ut essent amico praesente unaque fruente, fecit. Et quomodo adulator volutatum dulcedinumque occasione vellet insidiari, se sciret amicitiam nihil jucundi usquam admittere? (hactenus).
Satis jam, mi Michaёl! Cum tam divina tamque dulcis res sit amicitia, ut sol vitae esse videatur, maximopere curandum, ne pro ove lupum, pro cancro scorpium, pro lacerta anguem amplectamur. Nihil periculosius hoste vafro, sed nihil venenatius fucato amico. An non ego tibi praedixi a talibus maxime esse cavendum? Nullus unquam diabolus magis nocet, quam tales amici in specie.
De his nimirum dixi tibi, ut meo sapias periculo. Ego a multis talibus ictus sum, о carissime! In herba virenti anguem reperi. О mihi, si consultor tum adesset! О libri, consultores optimi! amici verissimi! Expecta, mi Michaёl, et in posterum а mе talia, nempe amicus ab amico. Vale! ac ad nos, si fieri potest, veni!
Tuus Greg[orius] Sabbin.
Джерела

Текст:
Григорій Сковорода: Повна академічна збірка творів - Леонід Ушкалов - 2011 р.
⚠️ Ми намагалися зберегти оригінальне форматування тексту, проте адаптація тексту для електронного читання має побічні ефекти. Попереджуємо про можливі відмінності між форматуванням на сайті та форматуванням в оригіналі.