Оберіть переклад
Оберіть лист
Лист №18 до Михайла Івановича Ковалинського
Michaёl!
Frater in Christo desideratissime!
Si vales, gaudeo; sin etiam laetus es, etiam magis gaudeo: est enim laetitia vera valetudo bene compositi animi. At vero esse laetus non potest animus, ubi quid vitii perpetratum est. Novi, quam sit lubrica via adolescentiae, scio rursum, quam immoderate heri vulgus Christianorum bacchabatur. Valde metuo, ne heri alicui sodalitati inhaeseris, ac in societatem immodestiae veneris. Si nihil est, quod remordeat animum, gaudeo te felicissimum esse. Sin, noli frustra angi; satis est, si odisti vitium. Jam ignovit Christus, simulatque induximus in animum vitare in posterum. Sentio hoc dictum tibi esse duriusculum. Scio morem adolescentum; at non statim est venenum, quod acerbum est. Hoc solum dicam: nisi hunc meum de te metum interpreteris summum meum in te amorem, valde in me es injurius. Christus optimus aetatem tuam ab omnibus vitiis servet tutam, semperque ad meliora provehat!
Tui amantissimus Greg[orius] Sabbin.
Diluculo, novemb[ris] 15.
Quae proximo epistolio tuo nos petis, fient omnia, modo Christus aspiret, et in incepto ipse perseveres.
Scribe ad nos paucula, – scio enim te temporis esse pauperem – et valetudinem tanquam oculos custodi.
Джерела

Текст:
Григорій Сковорода: Повна академічна збірка творів - Леонід Ушкалов - 2011 р.
⚠️ Ми намагалися зберегти оригінальне форматування тексту, проте адаптація тексту для електронного читання має побічні ефекти. Попереджуємо про можливі відмінності між форматуванням на сайті та форматуванням в оригіналі.