Оберіть переклад
Оберіть лист
Лист №4 до Михайла Івановича Ковалинського
Salve, mea unica voluptas,
Michaёl mellitissime!
Quoniam tam angelice amas Davidicos psalmos, dici nequit, quantae mihi est hoc voluptati. Accendis tali tuo tantoque ingenio quotidie novos in me tui igniculos, quos, quoniam ex virtute sunt nati, immortales fore confido. Nihil nunc dicam de stylo tuae schedulae. Crede mihi, Erasmum nostrum visus sum audire, adeo latino spirat spiritu. Vale, mi anime! Versus utcunque, licet sunt pulcherrimi, aliquantulo adjutos tamen propediem remittam, saltem ut modulationi vocis sint aptiores. Tu perge talis esse, qualis es.
Tuus Gregorius.
Ipse docebo cum organo pueros, interim jubebis Maximiscum nostrum utcunque musicas notas praemollire. Quando me ad te vis venire, scribes.
Джерела

Текст:
Григорій Сковорода: Повна академічна збірка творів - Леонід Ушкалов - 2011 р.
⚠️ Ми намагалися зберегти оригінальне форматування тексту, проте адаптація тексту для електронного читання має побічні ефекти. Попереджуємо про можливі відмінності між форматуванням на сайті та форматуванням в оригіналі.