Оберіть переклад
Оберіть лист
Лист №5 до Михайла Івановича Ковалинського
Salve, carissimum nobis ζῶον,
Michaёl mellitissime!
Cum mature e ludo descendissem, cumque quod agerem quaerere coepissem, ecce tibi repente in oculos nostros proles illa, quam nostri, opinor, vocatur nescis, qui? vocatur Michaёl. Tu, inquam, subito animo meo obversari coepisti. Nunquam enim cum meis Musis congredior, quin te animo videam, videarque tecum Musarum amoenitates lustrare καὶ τὸν Ἑλικῶνα peragrare, teque iisdem rebus ac iisdem Camaenarum voluptatibus deliciari putem. Et certe quidem ad perfectam illam veramque amicitiam, quae sola maxime edulcat vitae molestias, imo vivificat, non solum pulchra virtus, geniorumque similitudo, sed etiam studiorum requiritur. Non enim perfecte conveniet inter diversorum studiorum homines. Et permulti hoc ipso nomine esse mihi justi amici nequeunt, quod literas non didicerunt; aut didicerunt quidem, verum a meo ingenio alienas. Etiamsi caetera omnia sunt similia. Fateor apud te affectum meum. Equidem te amarem, etiamsi prorsus esses ἀναλφάβητος, propter candorem scilicet ingenii tui, honestarumque rerum appetentiam, ut alia taceam, etiamsi plane rudis rusticus esses. At vero nunc cum video te ad Graecanicas literas (quas quomodo amem, quid ego tibi dicam?) mecum incitari adque humaniorem illam literaturam, quae omissis gerris Siculis, ut dicitur, pulchra simul et utilia spirat, tantus in animo meo amor tui invalescit, ut de die in diem major crescat, nec quidquam mihi in vita dulcius, quam tecum tuique similibus garrire. Sed avocor. Vale, Michaёl! Compone mihi tres quatuorve versiculos ac ad me transmitte. Quos, rogas? Quos libet, nam tua omnia placent. Bene facis et pie, mi anime, quod custodem praefecisti Maximiscum aegroto fraterculo. Ceterum ne temere audias quoslibet medicinam indicantes. Nullorum enim artificum major copia apud vulgum, quam medicorum, et tamen nihil minus vulgus novit, quam morbos curare. Praeter vulgaria simplicia medicamenta, respue omnia. Venae sectionem, aut castapotia (проноснія) fugato tanquam anguem. Et si volueris invises nos confabulaturos hac supra re hodie.
Tui amantissimus Greg[orius] Sabbin.
Джерела

Текст:
Григорій Сковорода: Повна академічна збірка творів - Леонід Ушкалов - 2011 р.
⚠️ Ми намагалися зберегти оригінальне форматування тексту, проте адаптація тексту для електронного читання має побічні ефекти. Попереджуємо про можливі відмінності між форматуванням на сайті та форматуванням в оригіналі.