Оберіть переклад
Оберіть лист
Лист №7 до Михайла Івановича Ковалинського
Ἐράσμιε Μιχαήλ.
Quemadmodum mercatores summo studio cavere solent, ne sub specie bonarum malas damnosasque emant merces, ita nоbis videndum accuratissime est, ne, dum amicos, optimam supellectilem quaerimus, imo thesaurum inaestimabilem comparamus, per incuriam in adulterinum et falsum incidamus, qui dicitur adulator, et secundum paroemiam ἀντὶ γνησίου χρυσοῦ ὑπόχαλκον, id est subaeratum, sive pro thesauro carbones inveniamus. Primum igitur discrimen adulatoris est mutabilitas et inconstantia, ut non possit diu eadem sequi eidemque instituto adhaerere, sed veluti simia aliis tantisper conformatur, donec, quod captat, ceperit. Sed praestant ipsius Plutarchi verba:
Principio intuendum est in similitudinem instituti atque continuationem, perpetuone iisdem gaudeat, eademque laudet, vitamque suam ad unum dirigat atque exigat exemplar, sicuti decet ingenuum amicitiae ex iisdem moribus formatae consuetudinisque amatorem; talis enim est amicus. At vero adulator, cum stabilem nullam habeat suorum morum sedem, neque certum aliquod vivendi delegerit genus, sibi quod placeat, sed quod alteri, cumque alteri sese affingat atque adcomodet, non simplex est aut unius modi, sed varius ac multiplex, ex alia in aliam subinde formam transiens.
Hactenus autor.
Мi Michaёl! Dic mihi ingenue ac bona fide, utrum succenses mihi, nec ne? An ideo nullam ad nos literam mittis, quod versiculos tuos dixi rudiusculos? At tanto crebriores mitte. Quis enim nascitur artifex? Usus per errores ducit nos ad elegantiam scribendi. Illi quidem ad perfectos comparati videri possunt tales, sed ad tuam aetatem, ad tuos in literis profectus collati, satis merentur laudis. Crede mihi, mi anime, ego cum hoc aetatis, qua tu nunc es, essem, ne pessimum quidem versum pangere poteram. Is hinc igitur, quo dignus es, si hoc te male habet! Excute igitur mihi dubium primo quoque tempore. Quodsi verum est, quod suspicor, aude quantumvis soloecissare. Ah nescis, quantum vincis alios in scribendo! Significa etiam, utrum placent tibi hi flosculi Plutarchi. Sin minus, mutabimus scriptionem, as pro istis missitabimus curtas, sed sapientes sententias vel graecas vel latinas vel utrasque. Ad haec nescio, quomodo vales, praesertim animo. Si quid est, quod tuum pectus molestet, profer apud amicum. Si non re, consilio certe condolescentes juvabimus. De his omnibus tribus brevissime me monebis. Scio enim temporis tui penuriam. Vale mi philomuse! Interim tuam schedulam avidissime expecto.
Tuus Gregorius Sabbin.
Джерела

Текст:
Григорій Сковорода: Повна академічна збірка творів - Леонід Ушкалов - 2011 р.
⚠️ Ми намагалися зберегти оригінальне форматування тексту, проте адаптація тексту для електронного читання має побічні ефекти. Попереджуємо про можливі відмінності між форматуванням на сайті та форматуванням в оригіналі.